Theophilus Caires

Wikidata Theophilus Caires
Res apud Vicidata repertae:
Theophilus Caires: imago
Theophilus Caires: imago
Nativitas: 19 Octobris 1784; Andros
Obitus: 13 Ianuarii 1853; Syros
Patria: Graecia, Imperium Ottomanicum

Theophilus Caires (re vera: Thomas Caires, Neograece: Θεόφιλος Καΐρης; natus anno 1784 in insula Andro; mortuus die 13 Ianuarii anno 1853) fuit philosophus Graecus et rerum novarum molitor.

Theophilus Caires primo scholam elementariam in patria sua, insula Andro, frequentavit, deinde Smyrnae studiis theologicis studuit. Anno 1801 aut 1802 diaconus ecclesiae Orthodoxae ordinatus praenomen Thomas in Theophilum vertit. Tum se ad mathematicam aliasque scientias contulit, iter in Europam occidentalem fecit, ubi cum Ioanne Henrico Pestalozzi praesens locutus est, studia Pisis Lutetiaeque continuavit. Caires Graece antiquitatis, Latine, Italiane, Francice, Theodisce et Anglice colloqui potuit, in archaeologia et botanica insulae Andri occupatus erat.

Pugna pro patria liberata

[recensere | fontem recensere]

Illuminismo ductus et desidero Graeciae ab Imperio Ottomanico liberatae 1819 excitatus Familiari Hetaeriae, quae dicitur, se adiunxit et in insulis Andro, Hydra et Psara orationibus suis populum ad seditionem contra Imperium Ottomanicum inflammavit. 1822 pugnando vulnere affectus est, a quo se usque ad mortem non plene refecit.

Anno 1833 Caires presbyter ordinatus est. Anno 1835 Andri scholam nomine "Orphanotrophio", quae omnium commodis prospiceret, aperuit; Theophilo Caire anno 1839 comprehenso schola in insulam Parum translata est.

Discordia cum ecclesia Orthodoxa et damnatio

[recensere | fontem recensere]

Cum Theophilus Cairis doctrinam Theophilanthropiae Gallicae Revolutionis una cum novo calendario in Graecia introducere vellet, ab ecclesia Orthodoxa excommunicatus et demum exsul factus est. Anno 1843, quo amicus eius Ioannes Colettes praeses ministrorum nominatus est, revertit, sed iam anno 1847, Ioanne Colette mortuo, quasi novus Socrates (i.e. periculum iuventutis) infestatus, accusatus, carceris damnatus est. Decem diebus post morbis fatigatus mortem obiit.

Die 19 Ianuari 1853 ab Areopago, curia Graecia suprema, in integrum restitutus est. Saeculo undevicesimo exeunte Constantinus Palamas poeta in eius honorem versus composuit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Πασχάλης, Δ.Π.: Θεόφιλος Καΐρης, Ιστορική και φιλοσοφική μελέτη. Athenis 1928. (Neograece)
  • Savitri Devi: Essai-Critique sur Théophile Kaïris. Thèse de doctorat, Lugduni 1935. (Francice)
  • Georgios Makris (1992). "Kairis, Theophilos (Taufname Thomas)". In Bautz, Friedrich Wilhelm (ed.). Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon (BBKL). 3. Herzberg: Bautz. col. 951–952. ISBN 3-88309-035-2. (Theodisce)
  • Καζολέα-Ταβουλάρη, Παναγιώτα: Θεόφιλος Καΐρης. Από τη φιλοσοφική ψυχολογία στη θεοσεβική ηθική. "Τυπωθήτω - Γ. Δαρδανός", Athenis 2005. (Neograece)