Thesaurus Linguae Latinae, signis ThlL et TLL, est vocabularium Linguae Latinae ab initio usque ad tempus Isidori Hispalensis, anno 1894 coeptum. Quod anno 2008 usque ad P litteram (pulso) pervenerat, N littera exclusa. Praesens instituti sedes est Monacum, apud Academiam scientiarum Boicam (Germanice Bayerische Akademie der Wissenschaften).
Vicimedia Communia plura habent quae ad Thesaurum Linguae Latinae spectant. |