Ulmus serotina (Anglice: September elm) est Americana Ulmorum species, insolita praeter Tennesiam, solum in locis separatis per Illinoesiam, Kentukiam, Arcansiam, Mississippiam, Oclahomam, Alabamam, et Georgiam distributa, praecipue in rupibus calcibus crescens, et secundum rivulos ad locos 400 m altos.[1] Arbor etiam est in Nova Legione Mexici endemica.[2]
Arbor, quae raro 20 m alta crescit, habet coronam rotundam ramis extendentibus ad pendentis. Surculi sunt glabri, maturitate plus suberosi alati, et folia oblonga ad obovata minus quam 8 cm longa ferunt. Flores, apetali, perfecti, a vento pollinati, racemos pendentis gignunt qui Septembri aperiunt, et sic speciem ab Ulmo crassifolia suá cognatá distinguunt, cum quá nihilominus ea facile hybridizat. Fructus est samara oblonga ad ellipticam, 10–15 mm longa, apice profunde divisá, quae Novembri maturat.[3]
Species est ad Hollandicum ulmorum morbum pronissima.
Antequam Hollandicus ulmorum morbus eruperat, U. serotina arbor umbrosa in meridianá suae areae geographicae parte aliquantulum excolebatur. Arbor in solis umidis bene crescit, sed circumiecta anaerobica vel salina non tolerat; frigidum autem aerem ad –30° C (–23 F) tolerat. Ea est rarissima in cultu Europaeo arbor,[4] et ut videtur non in Australasiam introducta est. Sunt nullae huius taxi cultivarietates notae, nec in commercio agnoscitur.