Varroa est genus Acarorum parasiticorum cum apibus consociatum et in sua propria familia, Varroidis, digestum.[1] Genus ex Marco Terentio Varrone appellatur, erudito Romano et apiario.
Varroae corporeis apium adultorum et eorum puparum larvarumque fluidis vescuntur, et vira ferre possunt quae apibus praecipue nocent (e.g., virus alarum distortarum et virus paralysis acutae Israeliticum, et ergo in morbo collapsionis coloniarum implicantur.
Species huius generis, primum in Iava circa 1904 inventae,[2] nunc in omnibus continentibus praeter Australiam adsunt. In Civitatibus Foederatis anno 1987, Nova Zelandia anno 2000,[3] Britanniarum Regno (in Devonia) anno 1992 inventa est.
Genus Varroa has species continet:[1]
Vide "Varroam" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Varroam spectant. |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life |