Wallerant Vaillant (vulgo: Wallerant Vaillant seu Wallerand Vaillant seu Wallerandt Vaillant; Insulae 30 Maii anno 1623 natus; Amstelodami 2 Septembris 1677 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus in Francia natus
Qui Ioannis frater[1] et Iacomi germanus (mater Maria Warlop) erat[2]. Loci natali adumbrationis rudimenta didicit[3] atque Antverpiae anno 1637 ab Erasmo Quellino seniore doctus est[4][1][2][3]. Postea picturae effigierum se dedit, magis lucrativae et eius facultatibus accomodatioris[3]. Anno 1647 Medioburgum migravit, ibique ad Sancti Lucae Sodalitatem receptus est[1]. Anno 1652 Amstelodami et de 1656 usque ad 1659 Francofurti ad Moenum laboravit[1]. Ibique virorum clarorum effigies complures pinxit et famam adquisivit[1]. Ad perficiendum effigies Leopoldi I et suorum aulicorum Vindobonam petiit quoque[2]. Anno 1659 cum marchione von Grammont Lutetiam iit[1][2][3], ibique divitias magnas congessit[3], et mense Iunii anno 1663 cum Gulielmo Schellinks domum rediit[1]. De 1664 usque ad 1667 Amstelodami laboravit[1]. Fuit pictor aulicus principis Gulielmi Friso, Frisiae gubernatori (statholder)[1][2].
Wallerant opera personarum effigies[4][1][5], venationum figurationes[1], generis argumenta[4][1], praecipue agricolarum vitae effigies, naturae mortuae cum piscibus, fraudes oculi, res religiosas et mythologicas complectuntur[1]. Inter fraudes oculi, quas ab eo perfectas est, nota est Tabula cum taeniis rubris ad tenendum epistulas[6]. Haec fuit prima pictura eiusmodi[6]. Postea alii pictores opera talia perfecerunt, ut Evert Collier, Cornelius Norbertus Gysbrechts et Samuel de Hoogstraten[6]. Praeterea, Roterodami, natura mortua cum piscibus feleque conservatur[1]. Vaillant notus est quoque ob picturas effigiantes iuvenes quos artem delineandi discunt[5]. Artifex primus fuit qui, ut fabricam, rationem atram usus est[5]. Hanc artem didicit anno 1658 cum Francofurti ad Moenum[5] aut fortasse Londinii in comitatu principis Roberti erat[3]. Sic complures artifices eum imitabatur[5]. Ultra ducentas chalcographias perfecit, ex quibus per saeculum XVIIIº imagines multae repraesentatae sunt, et secundum ipsius delinationes et secundum aliorum artificorum (coevorum ac Renascentiae litterarum) opera[3][5]. Ut delineator, praecipue effigierum personarum adumbrationes descripsit ad suas picturas perficiendum[5].
Andreas, Iacobus[1][5], Bernardus[5] et Ioannes Vaillant artem ab ipso didicerunt[1][5]. Ipsum illum Nicolaus-Bernardus Lépicié, Gulielmus-Dominicus-Iacobus Doncre et Anna Vallayer-Coster in pingendi ratione sectati sunt[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Wallerant Vaillant spectant. |