Adamus (vulgo: Adam) Stegerwald (natus 14 Decembris 1874 apud Herbipolim, mortuus 3 Decembris 1945 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri, postea cum aliis conditor CSU fuit.
Filius fuit agricolarum pauperum atque post scholam anno 1888 finitam tirocinium tignarii fecit, tum per Europa migravit.
Annis 1900 - 1905 Coloniae Agrippinae et Monachii oeconomiae studebat. Ad usque annum 1929 fuit generalis secretarius collegii opificum Christiani.
Stegerwald ab anno 1896 sodalis Centri fuit. Anno 1914 Bello Orbis Terrarum favebat et magistratum imperii frumenti rexit ad finem belli. Eodem tempore legatus nobilium Borussiae fuit. Annis 1919 - Novembrem 1921 administer Borussiae salutis publicae erat et ab Aprili 1921 usque ad mensem Novembrem etiam praeses ministrorum Borussiae erat. 1929 - 1930 Administer Imperii Commeatus, annis 1930 - 1932 Administer Imperii Laboris fuit. Anno 1919/1920 legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae et annis 1920 - 1933 etiam legatus Dietae Imperii fuit. Quamquam contra Nazistas acriter certavit, tamen Martio 1933 cum eis egit et conditionibus quibusdam confirmatis 23 Martii legem extraordinariam cum factione sua probavit. Annis dictaturae a re publica se recessit, sed pensione administri vitam agere potuit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 brevi tempore in carcerem iactus est. Bello Orbis Terrarum II finito Stegerwald cum aliis factionem Christianam novam Bavariae condidit: CSU. Sed iam Decembri mense anni 1945 morbo pulmonis mortuus est.
Ioannes Bell (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Gulielmus Koch (DNVP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Gottfriedus Treviranus (Factio Conservativa Popularis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | | |
Gustavus Bauer (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Henricus Brauns (Centrum) | Rudolphus Wissell (SPD) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Hermannus Warmbold (nullius factionis) | Hugo Schäffer (nullius factionis) | Fridericus Syrup (nullius factionis) | Franciscus Seldte (NSDAP) | | |
Hermannus Müller (SPD) | Gustavus Stresemann (DVP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Severing (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Rudolphus Hilferding (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Hermannus Dietrich (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Georgius Schätzel (BVP) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | | |
Henricus Brüning (Centrum) | Hermannus Dietrich (DDP) | Iulius Curtius (DVP) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Ioannes Victor Bredt (Factio Oeconomiae) | Curtius Joël (nullius factionis) | Paulus Moldenhauer (DVP) | Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) | Martinus Schiele (CNBL) | Adamus Stegerwald (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Theodorus de Guérard (Centrum) | Georgius Schätzel (BVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | | |
Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL) | |