Familia
Alexander Sebastianus Leontius de Wenge Comes (Theodisce: Alexander Sebastian Léonce von der Wenge) Lambsdorff (natus die 5 Novembris 1966 Coloniae Agrippinae) historicus, legatus et vir publicus Germanicus factionis FDP est.
Postquam scholam finivit et militiam absolvit, Lambsdorff ab anno 1987 Bonnae atque Vasingtoniae historiae atque rebus politicis studebat et anno 1993 magister artium recentiae historiae Europaeanae factus est. Tum legatus pro Administerio Foederali Rerum Exterarum operam dedit, inter alia Vasingtoniae.
Lambsdorff, ab anno 1987 sodalis factionis FDP, anno 2004 primo legatus ad Parlamentum Europaeum electus est et ad hunc diem manet. Anno 2014 praeses vicarius Parlamenti electus est. Lambsdorff inter alia pro lingua Anglica a magistratibus Germaniae adhibenda nititur[1].Die 24 Septembris 2017 legatus factionis suae in Dietam Foederalem Germaniae electus est et mandatum Parlamenti Europaei deposuit[2].
Avunculus eius Otto Comes Lambsdorff est, qui diu Administer Foederalis Oeconomiae Germaniae fuit. Ipse Alexander uxorem duxit atque duos liberos habet.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Comitem Lambsdorff spectant. |