Alfredus Hope Patten

Wikidata Alfredus Hope Patten
Res apud Vicidata repertae:
Alfredus Hope Patten: imago
Alfredus Hope Patten: imago
Nativitas: 17 Novembris 1885; Sidmouth
Obitus: 11 Augusti 1958; Walsingham
Patria: Britanniarum Regnum, Britanniarum Regnum
Interior pars Domus Sanctae et statua nostrae dominae a Patten refecta.

Alfredus Hope Patten (natus Sidmouth in oppido die 17 Novembris 1885; mortuus Walsinghamiae in oppido die 11 Augusti 1958) fuit presbyter Ecclesiae Anglicanae, notissimus quod scrinium et cultum nostrae dominae Walsinghamensis restauravit. Alumnus fuit collegii theologici Lichfeldensis.

Brevi tempore postquam vicarius vici Norfolcensis, Walsinghamiae Parvae nomine, inductus est, statuam nostrae dominae, simulamen antiquae et celebris statuae quae tempore reformationis deleta erat, fabricandam curavit quam in templo paroeciali posuit, et, eodem anno, primam peregrinationem instruxit, cui quinque peregrini duntaxat fuerunt. Abinde tamen traseuntibus annis haec peregrinatio amplitudine crevit adeo ut hodie multa milia quotannis Walsinghamiam visitant.

Anno 1937, usus pecuniis a benefactoribus donatis, curavit novam ecclesiam aedificandam ut statua conderetur in simulamine Domi Sanctae quae antiquitus in hoc situ steterat. Magna cum pompa statua nostrae dominae ex ecclesia paroechiali in sacellum novum translata est.

Patten prope altare huius ecclesiae obiit, officio divino Vesperarum et Benedictionis vix completo, et iuxta Domum Sanctam sepultus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]