Augustus Baldwin Longstreet (Augustae Georgiae die 22 Septembris 1790—9 Iulii 1870) fuit causidicus, minister, educator, et humorista Americanus, qui libro Georgia Scenes innotuit. Patruus fuit Iacobi Longstreet, generalis Confoederati.
Longstreet natus est Augustae Georgiae, filius Gulielmi Longstreet inventoris. Gradum baccalaureatum anno 1813 in Universitate Yalensi accepit. Anno 1838 minister Methodisticus factus est.
Iacobum Longstreet Generalem Confoederatem, fratris filium, promovebat, atque Ioanne C. Calhoun diu utebatur. Mortuus est Oxoniae Mississippiae, et corpus in sepulcreto Sancti Petri inhumatum est. Lara Parker, actrix Americana, est eius "ter magna" neptis.