Collegium Dickinsonium

Collegium.
Bosler Hall praeter aditum ad Quadrangulum Academicum.
Primum aedificium collegii, nunc Collegium Occidens appellatum, a Beniamino Latrobe designatum est. Haec adumbratio circa annum 1810 facta est.
Aditus ad planetarium.

Collegium Dickinsonium[1] est privatum et domiciliare collegium artium liberalium Luguvalii in Pennsylvania situm. Collegium anno 1773 nomine Carlisle Grammar School conditum est. Diploma cui donatum est 9 Septembris 1783,[2] sex dies post Foedus Lutetiense signatum, primum itaque collegium post Civitates Foederatas constitutas conditum. Collegium a Beniamino Rush, subscriptore Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum conditum est. Primum Collegium Ioannis et Mariae pro decore Ioannis Dickinson, subscriptoris Constitutionis, qui deinde fuit Praeses Pennsylvaniae, et uxoris Mariae Norris Dickinson appellabatur. Ei multos ex eorum libros novo collegio donaverunt.[3] Collegium Dickinsonium sextum decimum a collegio veterrimo in Civitatibus Foederatis est.

Non confundendum est Collegium Dickinsonium cum Schola Iurisprudentiae Dickinsonia, quae adversus campum collegialem iacet, sed, quia diploma accepit institutum liberum anno 1890, cum collegio non coniuncta est. Anno 2000, Schola Iurisprudentiae se cum Universitate Civica Pennsylvaniae confudit.

Inter notabiles Collegii Dickinsonii alumnos sunt Rogerius B. Taney, Iudex Maximus Civitatum Foederatarum (classis 1795); Iacobus Buchanan, Praeses Civitatum Foederatarum (classis 1809); Chief Bender, iaculator in Baseball Hall of Fame (classis 1902); et Andreas MacPhail, administrator basipilae (classis 1976).

  1. Nomen in sigillo ipsius collegii sic datum.
  2. Dickinson Facts
  3. Butterfield 1948:427.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]