Daniel (Dacoromanice Dan) Stoenescu (natus die 4 Novembris 1980 Constaniae) legatus et vir publicus Dacoromanicus est.
Stoenescu apud universitates Austinopolis, Warwicensem atque Bucarestensem relationibus civitatum studebat et linguas Hispanicam, Francicam, Italicam, Anglicam, Lusitanicam necnon Arabicam edidiscit. Stoenescu legatus patriae suae in diversis civitatibus fuit atque pro Curatore supremo Consociationis Nationum pro Exsulibus Cairi operam dedit. Annis 2005 usque ad 2009 apud Universitatem Bucarestensem de rebus politicis lector fuit.
Die 17 Novembris 2015 Dacianus Cioloş praeses ministrorum Romaniae eum ministrum delegatum Dacoromanorum in exilio viventibus nominavit[1]. Die 7 Iulii 2016 Maria Ligor ei ministra successit[2].
Angelus Tîlvăr 2014 · Daniel Stoenescu 2015 · Maria Ligor 2016 · Andrea Păstârnac 2017 · Natalia Intotero 2018 | |