Física o Química saepe breviter FoQ (Latine Physica aut Chemia) est series televisifica Hispanica, ab Antena 3 inter annos 2008 et 2011 ostenta. Fuerunt tempora septem. Series narrat vitam apud Zurbarán, lycaeum Matritensem, tam alumnorum tam professorium. Res in serie actae sunt amicitia, ludi, studia, relationes, homophylophilia, violentia, atque immigratio. Anno 2009 consecutus est praemium optimae seriei televisificae (Premio Ondas).
Series Física o Química translata fuit in nationes peregrinas. In Francia ab canale NRJ 12 ut Physique ou chimie ostenditu, dum in Civitatibus Foederatis et Mexico a canale 52MX, in Italia a Rai 4 ut Fisica o chimica, et in Portugallia ab MTV Portugal ut Físicas ou químicas.
- Blanca Romero ut Irene Calvo Aspeolea qui philosophiam docet.
- Caecilia Freire ut Blanca Román Hernández, qui linguam Hispanicam et Litteras docet.
- Olivia Molina ut Verónica Lebrón Cervantes qui linguam Hispanicam et Litteras docet.
- Christina Alcázar ut Marina Conde qui philosophiam docet.
- Sabrina Garciarena ut Sara Pires qui philosophiam docet.
- Bartholomaeus Santana ut Rochus Madroña Castro, qui artem et historiam artium docet.
- Sergius Mur ut Georgius, qui artem et historiam artium docet.
- Ioannes Paulus Di Pace ut Xaverius "Xavi" López, qui artem et historiam artium docet.
- Anna Milán ut Olimpia Díaz Centeno, qui anglicam linguam docet.
- Nuria González ut Clara Yanes Mediavilla, qui est caput professorium et historiam docet.
- Alexander Barahona ut Albertus Freire Caballer, qui cauponam lycaei ministra.
- Marcus Clotet ut Vincens Vaquero, qui ludum docet.
- Iosephus Manuel Seda ut Martinus Aguilar Novallas, rector et psychopaedagogus lycaei.
- Marcus Schardan ut Thomas McCarty, qui anglicam linguam professoribus docet.
- Ioachim Climent ut Adolfus Madrona Bermudez, pater Rochi, qui olim fuit caput professorium, sed nunc emeritus est.