Familia
Gerardus Valck (vulgo: Gerard Valck; Amstelodami anno 1651 aut 1652 natus; Amstelodami 21 Octobris anno 1726 mortuus) fuit saeculi aurei chalcographus, delineator, cartographus et artis operum mercator Nederlandicus.
Argentarii Leonardi Gerritsz. Valck filius, Mariam Bloteling, chalcographi Abrahami Bloteling sororem, in matrimonium duxit[1], qui probabiliter etiam eius magister fuit[2]. De 1670 usque ad 1726 domi laboravit[1]. Ab anno 1673 usque ad 1680 etiam Londinii laboravit, Davidis Loggan sollicitudine[1], a Londinio ad Amstelodamum et retrorsum iens[1]. Anno 1680 fere[1] aut 1673[3], eius soror Agatha Petro Schenk nupsit et postea eius filius Leonardus unam e Schenk filiis in matrimonium duxit[1].
Praecipue genera argumenta effigiavit et effigies perfecit[1]. Rationis atrae artem adhibuit: Amor dormiens a Guidonis Reni pictura eius istius modi prima chalcographia fuit[1][4]. Septem et sexaginta[4] chalcographias perfecit, praesertim ab aliorum artificum operibus, inter quos Petri Lely[4][5], Gerardi de Lairesse et Philippi Tidemann, quae saepe ipse edidit[4]. Cum Abrahamo Bloteling, Davide Loggan, Petro Schenk (de 1686) et, postea, cum Petri filio, Leonardo[1] ac cum suo filio Leonardo Valck operam sociavit[4]. Etiam mapparum geographicarum volumina, tabulas geographicas, globos et domuum gentis Auriacae conspectuum, artium, fontanarum, caminorum atque avium imagines edidit[4]. Ex anno 1695, ad multorum colorum imagines topographicas efficiendum, chalcographiae artem a la poupée (pupae) adhibuit[3]. Die 24 Septembris eodem anno, enim, is et Petrus Schenk privilegium, ad imagines coloratas ac in coloris cinereis fuscisque efficiendum, adepti sunt[3], ut exempli gratia Vues et perspectives de Loo, Honselarsdyk et Soesdyk, Chateaux et Maisons de Plaisance du Roi de la Grande Bretagne, ausquelles on a ajoûté les veuës des environs de Cleve[3]. Non solum laminis a se ipso sculptis usus est, sed etiam aeris tabulas ab aliis editoribus comparavit, ut Ioanni Blaeu et Nicolao Visscher[6]. Romae, apud Antonium Lafreri, hic tractatus ortus est et gradatim Nederlandiae cartographiae occasum attulit[6].
Petrus Schenk eius discipulus fuit[1]. Ab Abrahamo Bloteling Valck adductus est, enim eius sectator putari potest[5].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerardum Valck spectant. |