Gestio
Geographia
Gittelde erat commune Saxoniae Inferioris in Circulo Osteroda ad Harthicos montes. Ad Gittelde etiam vicus Teichhütte pertinuit.
Anno 953 Gittelde primo in actis Ottonis I imperatoris descripta est. Postea pars Ducati Brunsvici-Guelpherbyti fuit. Annis 1807 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Deinde ad Ducatum, tum ab anno 1918 ad Rem Publicam Brunssvicum pertinuit. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris erat et ab anno 1973 pars Bad Grund communis generalis. Die 1 Martii 2013 alia communia eius communis generalis cum Bad Grund in unum oppidum coniuncta sunt[1].
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gittelde spectant. |