Iacobus Bedriaga
Iacobus Vladimirus de Bedriaga (vulgo Jacques Vladimir von Bedriaga ), natus
in pago Kriniz anno 1854 , mortuus Florentiae 1906 , fuit herpetologus Russicus . Scientiis studuit in Universitate Publica Mosquensi . Postea se transtulit in Germaniam , ubi studuit in Universitate Litterarum Ienensi cum Ernesto Haeckel et Carolo Gegenbaur . Anno 1875 obtinuit doctoratum thesi de Reptilium organis urogenitalibus.
E nomine eius Lacerta (Archaeolacerta) bedriagae , Acanthodactylus bedriagai , Chalcides bedriagai et Rana bedriagae nuncupata sunt.
"De emergentia colorum in lacertis " (Ueber die Entstehung der Farben bei den Eidechsen ) (1874 ).
"Amphibia et Reptilia Graeca " (Die Amphibien und Reptilien Griechenlands ) (1880 ).
"Contributa cognoscientiae Amphibiorum et Reptilium Corsicorum " (Beiträge zur Kenntnis der Amphibien und Reptilien der Fauna von Corsika ) (1883 ).
"Contributa cognoscientiae familiae Lacertidarum " (Beiträge zur Kenntnis der Lacertiden-Familie ). (Lacerta , Algiroides , Tropidosaura , Zerzumia & Bettaia ) (1886 ).
"Exitus scientifici N.M.Przewalski itineribus in Asia centrali " (Wissenschaftliche Resultate der von N. M. Przewalski nach Central-Asien untemammenen Reisen ).