Ioannes Ruysch

Tabula orbis terrarum a Ruysch descripta annoque 1507 divulgata.

Ioannes Ruysch (Nederlandice Johann Ruijsch, Italice Giovanni Ruisch, natus fortasse Traiecti ad Rhenum circa 1460; mortuus Coloniae Agrippinae, 1533), fuit explorator, cartographus, astronomus, ornator manuscriptorum, et pictor ex Civitatibus Humilibus qui celebrem orbis terrarum tabulam produxit, alteram Novi Mundi imaginem impressam nunc notam. Haec tabula, Ruyschiana appellata, anno 1507 divulgata latissimeque distributa est.

In tabulis veteribus, Ruysch aliquando Flamingus? vel Germanus appellatur, sed veri simile Traiecti ad Rhenum in Nederlandia hodierna natum esse. Habetur Ioannem Cabottum per expeditionem ad Americam Septentrionalem annis 1497 et 1498 comitatus esse, aut, numero nominum Portugallicorum in tabula anni 1507 respecto, in navi Portugallica adfuisse quae a Bristolio navigavit. Circa 1505, Ruysch ut videtur monasterium Benedictinum Sancti Martini Coloniae Agrippinae sacerdos saecularis intravit. Mox autem Romam profectus est, ubi papa Iulius II artium sacerdotum ei dispensationem dedit. Sumitur ipse suam tabulam mundi ibi anno 1507 fecisse. Stipendia annis 1508 et 1509 accepit, et ut videtur pictura ornamentorum ei propria fuit. Putatur "Flamingus? Ioannes appellatus," amicus Raphaelis, qui olim cum eo habitabat. Eruditi subiciunt eum Raphaeli in Astronomia annis 1509 et 1510 picta aliisque operibus tectoriis in Stantia Signaturae? auxilium tulisse consiliumque dedisse. Paulo post, Ruysch cartographus et astronomus in curia Portugallica laborare coepit, per commendatonem ut creditur Iulii II, amici Manuelis I Regis Portugalliae. Deinde ad monasterium Sancti Martini rediit. Dicunt eum ibidem mortuum esse senem anno 1533, ubi eius cubiculum iuxta bibliothecam fuerat.

Tabula Ruyschiana anni 1507[2]

[recensere | fontem recensere]

Tabula orbis terrarum a Ruysch anno 1507 facta in editionibus meridianis Geographiae Ptolemaei atlantis Romae annis 1507 et 1508 divulgata comprehensa est. Editor editionis anni 1507 Evangelista Tosinus, impressor Bernardinus Venetus de Vitalibus fuit.

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Jay M. Pasachoff et R. J. M. Olson (1999), "Moon-struck: artists rediscover nature and observe," Earth, Moon, and Planets 85-86:321–323.
  2. Donald L. McGuirk, Jr. (1989), "Ruysch World Map: Census and Commentary," Imago Mundi 41:133–141.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Ruysch spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!