Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius secundo saeculo fuit. Familia ex Pollentia in Liguria originem cepit. Pater eius eiusdem nominis consul suffectus anno 114 creatus est. Hedius ipse anno 144 consulatum ordinarium gessit, anno 146 curator operum publicorum factus est, anno 157/158 proconsul Africam administravit. Deinde inter annos 159 et 165 legatus Augusti pro praetore Bithyniae et Ponti provinciae erat[1]. Haec provincia ante expeditionem Parthicam proconsulibus et senatu administrata propter pericula belli nunc a legatis ab imperatore missis regebatur[2]. Hedius primus legatus fuit.
Hedius etiam litteris studebat et libros scripsit. Praeterea Publium Helvium Pertinacem propter communem patriam valde promovit.
Nepotes eius etiam consulatum gesserunt: Quintus Hedius Lollianus Plautius Avitus anno 209 et Hedius Lollianus Terentius Gentianus anno 211 consules ordinarii creati sunt.
Antecessores: Gaius Bellicius Torquatus et Lucius Vibullius Hipparchus Tiberius Claudius Atticus Herodes |
Consul 144 cum Tito Statilio Maximo |
Successores: Imp. Caesar Titus Aelius Hadrianus Antoninus Augustus Pius IV et Marcus Aurelius Caesar II |