Michael van der Gucht
Michael van der Gucht (vulgo: Michiel van der Gucht sive Michael Vandergutch [ 1] ; Antverpiae anno 1660 natus; Antverpiae [ 2] aut Londinii [ 3] die 16 Octobris anno 1725 mortuus) fuit chalcographus Flandricus .
Caroli II, regis Angliae fuga ( Clarendon Seditionis Historia )
Ofspring Blackall effigies
Friderici Bouttats II tiro[ 2] [ 3] [ 4] [ 5] de 1672 usque ad 1673 [ 2] , aut fortasse Philippi Bouttats [ 6] , atque Davidis Loggan discipulus, primum domi, ubi anno 1673 Sancti Lucae Collegii sodalis fuit[ 6] , et de 1682 Amstelodami , ubi apud Rosengracht resedit, laboravit.[ 2] Die 16 mensis Iunii anno 1682 Mariam de Hogenbergh de Aerschot in matrimonium duxit[ 2] . Postea Londinium migravit[ 1] [ 3] [ 4] anno 1688 [ 6] , ubi praecipue libros effigiavit[ 4] . Primum praesertim tabulas anatomicas perfecit[ 1] [ 4] , postea virorum clarorum effigies[ 1] [ 3] [ 4] , monumenta aedificiaque incidit[ 6] . Anno 1725 in vico urbano Bloomsbury Londiniensi [ 1] [ 3] domi[ 1] [ 5] ob podagram obiit[ 5] .
Ex eius operibus enumerandae sunt multae tabulae historiarum Eduardi Clarendon [ 1] [ 4] , Iosiae Child effigies iuxta tabulam Ioannis Riley , Thomae Sprat, episcopi Roffensis , iuxta Petrum Lely , episcopi Francisci Atterbury post Godfridum Kneller , reginae Elizabethae post Antonium Moro [ 1] atque Regiae Classis Britannicae imago grandis iuxta tabulam Thomae Baston [ 4] [ 5] . Praeterea cum Gulielmo Cowper ad tabulas perficiendas libri Eduardi Tyson Orang-outang, sive Homo Sylvestris laboravit[ 7] [ 8] . Denique secundum Everhardi Kickii et Gerardi Moore delineationes ad Ioannis Sloane librum A voyage to the islands of Madera, Barbados, Nieves, S.Christophers and Jamaica illustrandum chalcographias confecit ad numerum quinque et septuaginta; septem autem ab Ioanne Savage perfectae sunt[ 9] .
Georgius Vertue [ 1] [ 2] [ 3] [ 4] [ 5] , eius filii, Gerardus et Ioannes [ 4] [ 5] [ 6] , chalcographi Londinii [ 1] [ 4] , et Iacobus Smith eius discipuli fuerunt[ 6] .
Racemus e libro Batty Langley , Pomona, or, The fruit-garden illustrated ("Pomona sive pomarium illustratum")
Chalcographiae operis Eduardi Clarendon The History of the Rebellion and Civil Wars in England [ 1] [ 4]
Ofspring Blackall effigies , chalcographia iuxta tabulam Michaelis Dahl , 162 × 100 mm, 1722, apud Pinacothecam Effigierum Nationalem Londiniensem
Chalcographiae libri Batty Langley Pomona, or, The fruit-garden illustrated ("Pomona sive pomarium illustratum")[ 10] liber ipse apud archive.org
HMS Regulus , chalcographia post Isaacum Sailmaker , 1670[ 11]
Iacobi Drake effigies , chalcographia post Thomam Forster , 1707[ 12]
Eduardi Lake effigies , chalcographia, 1705[ 13]
Thomae Creech effigies , chalcographia, 127 mm x 77 mm[ 14]
Edmundi Gibson effigies , chalcographia, apud Pinacothecam Effigierum Nationalem Londiniensem[ 15]
Eduardi Ward effigies , chalcographia, 1710[ 16]
Sir Josiah Child effigies , chalcographia iuxta tabulam Ioannis Riley [ 4]
Thomae Sprat, Roffensis episcopi, effigies , chalcographia post Petrum Lely [ 4]
Episcopi Francisci Atterbury effigies , chalcographia post Godfridum Kneller [ 17]
Chalcographiae libri Eduardi Tyson Orang-outang, sive homo sylvestris [ 8] liber ipse apud archive.org
Chalcographiae 75 libri Ioannis Sloane A Voyage to the Islands Madera, Barbados, Nieves, S. Christophers and Jamaica [ 9]
↑ 1.00 1.01 1.02 1.03 1.04 1.05 1.06 1.07 1.08 1.09 1.10 Biography: Or, Third Division of "The English Encyclopedia"
↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie .
↑ 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 Biografisch Woordenboek der Nederlanden
↑ 4.00 4.01 4.02 4.03 4.04 4.05 4.06 4.07 4.08 4.09 4.10 4.11 4.12 A Biographical and Critical Dictionary of Painters and Engravers
↑ 5.0 5.1 5.2 5.3 5.4 5.5 A Biographical Dictionary
↑ 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 6.5 National Portrait Galery
↑ Titulo pleno Orang-outang, sive Homo Sylvestris; or, The Anatomy of a Pygmie compared with that of a Monkey, an Ape and a Man, to which is added a philological essay concerning the Pygmies, the Cynocephali, the Satyrs and Sphinges of the Ancients, wherein it will appear that they are all either Apes or Monkeys, and not Men, as formerly pretended
↑ 8.0 8.1 Representing the Passions: Histories, Bodies, Visions
↑ 9.0 9.1 The Cleveland Herbal, Botanical, and Horticultural Collections
↑ Pomona, or, The fruit-garden illustrated imagines - Communia
↑ HMS Regulus - Communia
↑ Iacomi Drake effigies - Communia
↑ Eduardi Lake effigies - Communia
↑ Thomae Creech effigies - Communia
↑ Edmundi Gibson effigies - Communia
↑ Eduardi Ward effigies - Communia
↑ Episcopi Francisci Atterbury effigies - Communia