Mihnea Ioannes (Dacoromanice Mihnea Ioan) Motoc (natus die 11 Novembris 1966 Bucarestae) legatus ac vir publicus Dacoromanicus est.
Motoc annis 1984 - 1989 apud Universitatem Bucarestensem, deinde apud Universitatem Nicaeensem, postremo ad annum 1992 apud Universitatem Georgii Washingtonii iurisprudentiae studebat. Deinde in ministeriis Romaniae operam dedit. Annis 1999 - 2001 legatus Romaniae in Nederlandia fuit, annis 2001 – 2003 secretarius statalis pro integratione Europaea erat, tum ad 1 Aprilis 2008 legatus patriae ad Nationes Unitas, tum ad diem 18 Novembris 2014 legatus ad Unionem Europaeam.
Die 18 Novembris 2014 successor Theodori Meleșcanu novus Administer Rerum Exterarum Romaniae in consilio ministrorum Victoris Ponta nominatus est[1]. Sed deinde ab hoc consilio recessit, quod magistratum legati relinquere cogeretur[2]. Die 17 Novembris 2015 autem administer munitionis in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[3]. Die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se recessit et Gabriel Leș (PSD) eius successor nominatus est[4].
Motoc uxorem Iuliam duxit atque filium Luca-Mihnea habet.