Musica Romana antiqua

Tricinium musicorum tibiis, cymbalis, et tympano canentium (opus tessellatum Pompeianum).

Musica Romae antiquae ab antiquissimis temporibus fuit decus cultus atque humanitatis Romanae. Praecipue carmina in omnibus fere occasionibus vitae privatim ac publice cantari solebant, e.g. in diebus festis ac sollemnibus, veluti Carmen saeculare, quod Augusti iussu ab Horatio poeta compositum in ludis saecularibus anno 17 a.C.n. virginum ac puerorum choro cantatum est. Praeterea Romanorum mos erat musica in exsequiis uti, et tibiae, instrumentum ex duabus fistulis ligneis factum, in sacrificiis adhibebantur ad mala avertenda. Musica non solum spectaculis in circo aderat, sed etiam pantomimis concinebatur, qui sine musica haud saltare poterant.

Tempore imperii Romani, musica Romae per omnes provincias divulgabatur, cum versa vice aliae artis traditiones ex Asia Minore, Africa Septentrionali, et Gallia pars cultus atque humanitatis Romanae fierent.

Musici in opere musivo Zliten depicti pugnae gladiatoriae et venationibus in arena concinentes: a sinistra ad dextram partem cernuntur tuba, hydraulus (organum hydraulicum), et cornua duo.

Ad musicam notandam Romani, si quacumque notatione utebantur, Graecam notandi rationem secuti esse videntur. Quattuor litterae (e. g. in notatione Anglica 'A', 'G', 'F', 'C') progressionem quattuor tonorum indicabant; signa rhythmum et longitudinem uniuscuiusque toni significantia supra has litteras scribi solebant.

Mulier cum cithara (ad dextram) et sambuca (ad sinistram) depicta. Opus tectorium Pompeianum saeculo p.C.n. 1 effectum et in Museo Archaeologico Nationali Neapolitano asseveratum.

Artifices Romani varia instrumenta depinxerunt, scilicet tubas, cornua, tibias, hydraulos, tympana, fides et alia.

Instrumenta flatu sonantia

[recensere | fontem recensere]
  • Tuba Romana erat instrumentum longum ex recto tubo aeneo factum, cui os erat parvuli coni instar, per quod aer inflabatur (sicut hodiernis tubis vel cornibus). Tubae antiquae etiamnunc exstantes cylindrate terebratae sunt longitudinem habentes fere 1.3 metrorum. Earum pars superior est admodum tenuis atque angusta, sed pars inferior latiorem habet aperturam infundibulo similem, ex qua sonus emittebatur. Forma igitur non multum differt ab illis tubis, quae saeculis 17 et 18 in usu fuerunt. Cum olim nulla claustra essent ad sonos modulandos, tubicen huic instrumento ope seriei tonorum naturalium sonos elicere debebat. Cuius sonitus non tam alienus sonuerit auribus nostris, quamquam tubae, quae nunc sunt, sonos aequaliores et sibi consonantiores emittere solent. Romani tubis praesertim in re militari utebantur ad classicum canendum, sed tubas etiam in ludis et spectaculis adhibebant.
  • Cornu erat instrumentum litterae G simile, tuba paulo longius et ex curvato tubo aeneo factum, quod musicus circa corpus gestabat. Tubus itemque os, per quod aer inflabatur, erat conice terebratum (sicut in hodiernis cornibus), propter quod difficile est cornu internoscere a bucina, quae simillimam formam habet. Cornu quoque ad signa militaria danda adhibebatur, item in pompis et triumphis. Cornicen fuit miles, qui iussa ducis quasi per sonos reddere solebat.
  • Tibiae (Graece αὐλός), plerumque ex duabus fistulis factae, duplices calamos habebant sicuti lituus Gallicus hodiernus. Tibiae non erant inter se coniunctae, sed communiter continebantur capistro e corio facto (Graece φορβεία), quod tibicen in collo gestabat. Sonitum obtusiorem et quodammodo nasalem edidisse putantur, non dissimilem atque clarinetae nostrae hodiernae. Est quaedam confusio, quae attinet ad veram instrumenti naturam: nonnullae enim descriptiones indicant tibias in utraque fistula non duplicem, sed simplicem calamum habuisse.

Instrumenta tactu sonantia

[recensere | fontem recensere]
Mulier cithara cantat. Pictura muralis in villa Publii Fannii Synistoris Nemore Regali in oppido Italico, circiter 4030 a.C.n.
  • Lyra (Graece λύρα), a Graecis mutuata, habebat corpus ligneum vel testudineum, corio obductum et quibusdam brachiolis instructum, quae ex ligno vel cornu factae erant. Nervi vel chordae a ponticulo usque ad imam partem intendebantur, ita ut corpus sonos amplificaret eosque clariores redderet, cum nervi pellebantur. Lyra brachio sublevata una manu tenebatur, dum altera manus nervos pellit. Romani lyram paulatim cum cithara commutabant, maiore instrumento forma quadrata, cuius chordae plectro tangebantur, ut sonos ederent.
  • Cithara (Graece κιθάρα), instrumentum antiquae Romae primarium, in omnibus occasionibus in usu erat. Maior erat et multo clarius sonabat quam lyra, graviores necnon dulciores sonos reddens. Quidam citharistae vel citharoedi hominibus fletum movere potuisse dicuntur. Nomina chitarra, guitarra, guitare, guitar, Gitarre et similia a verbo 'citharae' derivata sunt, quamvis constet instrumentum hodiernum non ab ipsa cithara profectum esse.
  • Antiquis temporibus erant et alia instrumenta tactu sonantia, quae generatim fides dicebantur.
Hydraulus et cornu (opus musivum in oppido Germanico Nennig asseveratum).

Hydraulus (vel Graeco more hydraulis, ὕδραυλις, organum hydraulicum) erat instrumentum parvi organi instar clavibus instructum, quod in toto imperio Romano pervagatum erat. Aer inflabatur ratione hydraulica, quae inductionem aeris ope aquae modulabatur. His organis plerumque erant plures fistularum series, quae singulae separatim eligi poterant. Utrum aer pulmonibus an follibus mechanicis inflaretur, incertum est. Sunt, qui dicant hydraulum fuisse unum ex insignissimis monumentis technicis antiquitatis.

Hydraules (homines hydraulo cantantes), ut ex Petronio cognovimus, cum ludis scaenicis tum pugnis gladiatoriis aderant:

Processit statim scissor, et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare.[1]

Instrumenta percussione sonantia

[recensere | fontem recensere]
Scabellum refectum.

Ecquis ita est audax ut limine cogat abire / iactantem Pharia tinnula sistra manu?[2]

  • Cymbala erant disci minores cum centris concavis et rimis recurvatis. Opus erat bina cymbala habere, ut collidi et crepare possent.
Grex histrionum tibicinem circumstantium (opus tessellatum Pompeianum).

Musica in societate Romana

[recensere | fontem recensere]

Romani cum initio, ut videtur, musicam propriam et ex ipsis natam non haberent ideoque imprimis Graecos aemularentur et multa ab iis mutuarent, tamen musica valde delectabantur eamque ad multas vitae occasiones adhibebant, e. g. in rebus divinis et sacris faciendis. Ars voce aut tibiis aut nervis canendi a Romanis praestantissimum insigne eruditionis atque humanitatis habebatur. Ubique in imperio Romano agones musici dari solebant multos competitores ad se allicientes, in iis ipsum Neronem, qui amator multis in locis in scaenam processerat atque etiam iter in Graeciam fecerat, ut ibi cum optimis cantoribus contenderet.

Discographia

[recensere | fontem recensere]
  • Synaulia, Music of Ancient Rome, Vol. I – Wind Instruments. Amiata Records ARNR 1396, Florentiae, 1996.
  • Synaulia, Music of Ancient Rome, Vol. II – String Instruments. Amiata Records, ARNR 0302, Romae, 2002.
  • Thaleia, Carmina Canere: Music of Ancient Rome, Vol. I, Tarragonae, 2012.
  • Ludi Scaenici: E Tempore Emergo. Romae, 2001.
  • Ludi Scaenici: Festina Lente. Romae, 2011.
  • Ensemble Kérylos (dir. Annie Bélis), De la pierre au son: musique de l'antiquité, K617, 1996.
  • Ensemble Kérylos (dir. Annie Bélis), D'Euripide aux premiers chrétiens: musique de l'antiquité, 2016.

Nexus interni

Citharistae Romani in pariete saeculi primi pictura.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bonanni, Filippo. 1964. Antique Musical Instruments and their Players: 152 Plates from Bonanni's 18th-Century "Gabinetto armonico", with a new introduction and captions by Frank Ll. Harrison et Joan Rimmer. Novi Eboraci: Dover Publications. Reprint of the 1723 work, Gabinetto armonico, cum additiciis explicationibus materiarum.
  • Boethius, Anicius Manlius Severinus. 1989. De institutione musica. Editio Latina in Fundamenta Musicae, cum adnotationibus et notis per M. Calvinum Bower, editum a Claude V. Palisca. Novi Portus: Yale University Press.
  • Cook, James H. 1999. "Organ History: Origin and Development through 800 AD." James H. Cook's Faculty Personal Website, in Birmingham-Southern College.
  • Franklin, James L., Jr. 1987. "Pantomimists at Pompeii: Actius Anicetus and His Troupe." Acta Philologiae Americanae 108, no. 1 (ver): 95–107.
  • Ginsberg-Klar, Maria E. 1981. "Archaeologia instrumentorum musicorum in Germania per tempus Romanum". Archaeologiae mundi 12 (3): 313–20.
  • Habinek, Thomas. 2005. Mundus Cantici Romani. Baltimorae: Johns Hopkins University Press.
  • Higgins, R. A., et Reginaldus P. Winnington-Ingram. 1965. "Lusores in arte Graeca." Acta Societatis Hellenicae Studiorum 85: 62–71.
  • Marcuse, Sibyl.1975. Musica Instrumenta: A? Dictionarium Comprehensivum emendatum. Novi Eboraci: W. W. Norton.
  • Naerebout, Frederick G. 2009. "Sanctus in Imperio Romano eiusque Discontentis". Edidit Rituale et Religiosus Mutatio in Imperio Romano. Acta Octo Officinae Network Internationalis Impactationis Imperii (Heidelbergae, Iulii 5-7, 2007). Brill.
  • Pfrommer, Michael, et Elana Towne-Markus. 2001. Aurum Graecum ex Aegypto Hellenistic'.' Angelopoli: J. Paul Getty Trust. ISBN 0-89236-633-8, ISBN 0-89236-633-8.
  • Pierce, John R. 1983. ???? Novi Eboraci: Scientific American Books.
  • Scott, J. E. 1957. "Musica Romana." In The New Oxford History of Music.
  • Smith, William. 1874. A Dictionary of Greek and Roman Antiquities. Lugduni Batavorum: Harper.
  • Ver, Matth. 2001. Lute in Britannia: Historia Instrumenti et Musicae. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Starks, John H., Jr. 2008. "Minae Pantomimi Inscriptiones Latinae." In Nova Directionibus in Antiqua Pantomimorum. Oxoniae et Novi Eboraci: Oxford University Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Aetates

ExordiumMonarchiaRes Publica ImperiumRuina et lapsus Imperii Imperium Romanum OccidentaleImperium Byzantinum

Constitutiones

HistoriaAetas regum Res PublicaImperium Romanum

Administratio

SenatusComitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia HostiliaForumCursus honorumLegatusDuxOfficium PraefectusVigintisexviriLictorMagister militumImperatorPrinceps senatusPontifexAugustusCaesarTetrarchiaProvincia

Magistratus

Tribunus plebis(Tribuni aerariiTribuni militumTribuni militum consulari potestateTribunus Celerum)QuaestorAedilisPraetorConsulCensorProconsul GubernatorDictatorMagister equitumDecemviri legibus scribundisTribuni militum consulari potestateTriumvirRexInterrex

Leges

Lex XII TabularumCivis Romanus sumAuctoritasImperiumStatusIudiciaConstitutio AntoninianaEdictum Domitiani de excidendis vineis

Societas

PatriciiPlebsSecessio plebisOrdo EquestrisGensTribusPraenomina Romana antiquaMulieresMatrimoniumServitusLiberti

Exercitus

Legio Limes

Cultura

CalendariumMedicinaTheatrumArs coquinaria ScholaLitteraeArsMusicaArchitecturaReligio (ExsequiaePersecutionesCultus imperatorius)MythologiaChristianismus in imperio romanoThermaeForumSPQRVestimentaFesta(CarmentaliaFloraliaLemuraliaLupercaliaPariliaSaturnalia)CircusVinumMeretricesLinguae

Technologia

Numeri RomaniArithmeticaAbacusViae RomanaePontesAquae ductiMetallurgiaCloaca Maxima

Oeconomia

AgriculturaMercaturaAerariumNummi

Lingua Latina

ArchaicaClassica sive aureaPostclassica sive argenteaSermo vulgarisMediaevalisHumanisticaLingua NeolatinaLingua Latina scientificaLingua Latina EcclesiasticaLinguae Romanicae

Scriptores praecipui

ApuleiusCatullusCiceroQuintus Curtius RufusHoratiusIulius CaesarIuvenalisLiviusLucretiusOvidiusPetroniusPlautusGaius Plinius SecundusGaius Plinius Caecilius SecundusPropertiusSallustiusSenecaSuetoniusTacitusVergiliusVitruvius

Indices

AnnalesConsules rei publicae Consules sub principatu electorumDii Graeci cum paribus deis Romanis EtruscisqueDioecesesGentes RomanaeGubernatores provinciarum RomanarumImperatoresOppida et urbesHomines illustriProvinciae(Provinciae Rei PublicaeProvinciae ImperiiProvinciae Imperii DiocletianiTabula successionis provinciarum Romanarum) RegesRegiones Italicae AugustaeAntiquae viae