Papilio troilus est communis species lepidopterorum generis Papilionis, in America Septentrionali endemica.[1] Speciei sunt duae subspecies, Papilio troilus troilus et Papilio troilus ilioneus, quarum hic in paeninsula Floridiana plerumque reperitur.[2]
Plantae hostae huius speciei plerumque sunt Lindera benzoin et Sassafras albidum.[3] Aliae sunt Zanthoxylum,[4] Liriodendron tulipifera, Magnolia virginiana, Cinnamomum camphora, et Persea borbonia.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Papilionem troilum spectant. |
Vide "Papilio (Pterourus) troilus" apud Vicispecies. |