The Far Side

The Far Side (scilicet Pars Remota) est series picturarum ridicularum a Gary Larson scripta, quae in ephemeridibus ab anno 1980 usque ad 1985 edebantur. Hae picturae in quadrato unico cotidie apparuerunt, quae possunt etiam hodie videri in nonnullis ephemeridibus, in poculis, in calendariis vel fastis graphicis. Modo super-quotidiano haec series risum evocat cum depingit societates hominum molestias, eventa haud probabilia, aspectum mundi anthropomorphicum, res fallentes rationibus logicis, clades impendentes, cupiditatem humanam vitae suae in mente comprehendae.

Res quae saepe in picturis apparent:

Res depicta In quot picturis apparet [1] Notae
Boves 133 Res maxime dilecta a Larsen, qui omnia de bubus esse ridicula habent, in quibus est nomen illud Anglicum 'cow'. Unum quadratum notissimum depingit boves qui se gerunt eodem modo ac homines, sed qui hominibus videntibus partes bovum assumunt.
Pulli 90 tantis modis variis
Anates 60 saepe ridiculosi
Angues 129
Pistrices 44 Saepe eleganter vestituti vel, cum aliquo festinant, homines edentes
Canes 299 illi canes, qui formam similes tomaculi sunt, ei cari
Felines 95 Saepe se in proprio mundo gerentes
Elephanti 69 nonnumquam Tantor vocati
Gorillae 21
Pulices 20 Qui sedere in canibus solent
Araneae 39
Papiliones 24
Teuthides 16
Polypodes 16 nonnumquam in loco canum
Protozoa 2
Amoeba 24
Ursi et Ursae 73
Cervi 35
Sciuris 16
Leontes 38
Rhinocerotes 30
Monstra 83
Insectae 62
Vita in ruribus 64 ubi agricolae et animalia, praesertim boves atque pulli, res ridiculosas faciunt
Regio inferorum 59
Regio beatorum in caelo 16
Deus vel Kyrios 18 depictus crinibus albis et barba fluente, sicut in operibus Michelangeli
Mors 10 depictus cum tunica, manibus ossium cute carentibus, falce.
Carcer 13
Cruciatus 12
Praefecti vigiles (qui etiam sole orto securitatem urbanam curant) 59
Caedes 33
Qui in insula deserta vivunt 54 saepe cum arbore sola (Cocos nucifera)
Homines annorum praeteritorum in spelunca habitantes 162 saepe providentes
Dinosauria 38
Studium intellectuale rerum physicarum 103 homines scientici vestiti tunicis albis laboratoricis
Medici 61
Homines qui equitant ut boves tueantur 153
Milites 28
Equites mediaevales 19 mediaevalia
Exploratores 102
Homines indigenae 38
Nerds (ut aiunt Anglice, vel homines rebus intellectualibus scientificisque admodum dedicati) 36 quibuscum Larson se ponit
Urinatores 25
Somnia 25
Homines extraterrestriales & OVI 101
Iter facere ad tempora praetermissa aut futura 5
Tarzan 33 'verus' Tarzan
Expeditio Lewis et Clark 5
Dr Frankenstein & Monstrum 30 varii aspectus
  1. Hi numeri derivati sunt ab pagina Anglica, quae dicit hunc librum esse fontem: The Complete Far Side: 1980-1994, scriptum ab Gary Larson

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]


stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!