Achilles Baraguey d’Hilliers (natus die 6 Septembris 1795 Lutetiae, mortuus 6 Iunii 1878 Aquis Calidis/Pyrenaeus Orientalis) dux militum Francicus fuit.
Pater eius LudovicusBaraguey d’Hilliers erat atque ita et ipse miles factus est: Ab anno 1812 bellis Napoleonis I imperatoris interfuit atque anno 1813 legatus generalis Marmont factus est. Anno 1815 capitaneus factus est, anno 1822 - 1824 in Hispania certavit atque anno 1830 post Algeriam expugnatum tribunus militum nominatus est. Ab anno 1832 praeses vicarius scholae militaris Saint-Cyr et ab anno 1836 coniuratione discipulorum detecta praeses erat. Anno 1841 iterum Algerinum iit et anno 1843 gubernator Cirtae nominatus est. Anno 1847 generalis Vesuntionis fuit et, postquam Ludovicus Philippus rex anno 1848 depositus est, legatus ad parlamentum Francicum electus est. Anno 1851 gubernator militaris Lutetiae nominatus est. Cum Ludovicus Bonaparte praeses rei publicae die 2 Decembris 1851 rerum potiretur, particeps coniurationis non erat, sed Imperio Francico restituto novum imperatorem Napoleonem III adiuvit. Anno 1853 legatus Franciae apud Imperium Ottomanicum emissus est, ut de controversia cum Imperio Russico egeret, sed anno 1854 infecta re rediit. Bello Crimaeano exorto milites classicos in proelium duxit, quo castellum Bomarsund in alandia (Mare Balticum) a Russicis expugnatum est. Quo facto ab imperatore marescalcus et senator, postea praeses vicarius senatus factus est. Inter Bellum alterum de libertate Italica die 21 Iunii 1859 iterum se fortis praebebat atque deinde exercitum Francicum Turonum rexit. Anno 1870 brevi tempore gubernator militaris Lutetiae erat, sed mox ab imperatrice Eugenia de Montijo dimissus est. Post finem imperii a praeside Adolpho Thiers in collegium ad causas cladis contra Germaniam acceptam eruendum vocatus est. Anno 1873 iudex militaris in iudicio contra marescalcum Franciscum Achillem Bazaine erat. Anno 1878 ipse se vitam dempsit.