Agnes (Theod. Agnieszka) Brugger (nata Agnieszka Malczak die 8 Februarii 1989 Lignitii/Polonia) rerum politicarum perita Germanica factionis Foederis 90/Viridum est.
Lignitii nata Agnes Malczak anno 1989 cum familia in Germaniam immigravit et Tremoniae adolevit. Hac in urbe anno 2004 testimonium maturitatis adepta est et Tubingae studium rerum politicarum coepit. Etiam in administratione autonoma studentium operam dedit.
Agnes Malczak anno 2011 marito nupsit atque eius nomen sumpsit.
Brugger, quae ab anno 2004 sodalis Factionis Viridum est, anno 2009 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est atque etiam annis 2013 et 2017 electa est.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Agnetam Brugger spectant. |