Familia
Insignia heraldica
Derick Heathcoat-Amory, postea "vicecomes Amory" (Londinii natus die 26 Decembris 1899; mortuus in vico Chevithorne Devoniae die 20 Ianuarii 1981),[1] alumnus Collegii Etonensis atque deinde Aedis Christi apud Oxonienses, fuit politicus Britannicus factionis Conservativae.
Ab anno 1945 usque ad annum 1960 legatus apud Parlamentum Britannicum fuit ubi munere populi Tivertoniae functus est. A die 6 Ianuarii 1958 usque ad diem 27 Iulii 1960 Amory fuit cancellarius scaccarii, id est aerarii minister fuit.