Disciplina arcani

Disciplina arcani est mos qui in Christianitate primitiva obtinuit, quo scientia intimiorum mysteriorum religionis Christianae ab hominibus non Christianis et adeo ab eis qui in fide docebantur diligenter abdita est.[1]

In primis Christianitatis temporibus

[recensere | fontem recensere]

Notio disciplinae arcani, legis quae mandavit ut Christiani de ritibus et doctrinis conticescerent, bene saeculo vicensimo investigata est.[2] Sunt qui dicant nucleum doctrinae oralis hereditate exceptum esse ab Iudaismo Palaestiniano et Hellenistico ac fundamenta traditionis oralis secretae in primis Christianitatis temporibus constituisse. Hic nucleus doctrinarum oralium (quae traditiones vetustiores perpetuaverunt et ad formanda abscedentia ambarum notionum Christianarum et Gnosticarum probari possunt),[3] rem generavit quae disciplina arcani saeculo quarto appellari coepit.[4][5] Proprietas huius disciplinae est quod res silentii non fuit dogma et donum sacramentale, sed elementa et perfunctio ritualis.[6] Origenes in Contra Celsum arguit ipsas Christianorum doctrinas, non solum eorum ritus, secretas esse debere.[7] Etiamsi elementa perfunctionis ritualis, sicut missa fidelium et alii ritus Christiani inter disciplinas arcani per prima Christianitatis tempora fuerunt, praecipue saeculis tertio et quarto, nemo hodie res quae disciplinam continere solebant definite declarare potest. Origenes quidem, ac Clemens Alexandrinus, Tertullianus, Basilius Magnus, Ambrosius Mediolanensis, multique alii Patres Ecclesiae primae Christianitatis mentionem traditionis oralis faciunt, ut in provocatione Sancti Basilii ad "traditionem non scriptam" in libro de Spiritu Sancto facta:

Dogmatum et kerygmatum quae in ecclesia tenentur partem habemus ex doctrina scripta (εκ της εγγραφου διδασκαλιας), partemque deducimus ex traditione apostolica, quae en mistirio (εν μυστηριω) tradita est. Et ambae partes easdem vires (την αυτην ισχυν) habent in rebus pietatis. . . . Ex traditione tacita et mystica, ex doctrina non vulgata, ineffabili, eveniunt.[8][9]

Nexus interni

  1. "Disciplina arcani," in The Catholic Encyclopedia, vol. 5 (Novi Eboraci: Robert Appleton Company, 1909).
  2. Stroumsa 2005.
  3. Frommann 1833.
  4. Stroumsa 2005.
  5. Hatch 1890.
  6. Philip Schaff, New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge, vol. 1 (Aachen: Basilians, 1819–1893).
  7. Origenes, Contra Celsum, 1:1.
  8. Sanctus Basilius, de Spiritu Sancto, 66.
  9. Anglice: "Of the dogmata and kerygmata, which are kept in the Church, we have some from the written teaching (εκ της εγγραφου διδασκαλιας), and some we derive from the Apostolic tradition, which had been handed down en mistirio (εν μυστηριω). And both have the same strength (την αυτην ισχυν) in the matters of piety. . . . They come from the silent and mystical tradition, from the unpublic and ineffable teaching."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Anrich, G. 1894. Das antike Mysterienwesen in seinem Einfluss auf das Christentum. Gottingis.
  • Batiffol, Pierre. 1902. Études d’histoire et de théologie positive. Lutetiae.
  • Credner, K. A. 1844. Commentarius in Jenaer allgemeine Litteraturzeitung.
  • Eckartshausen, K. von. 1752, 1803. "The Cloud Upon The Sanctuary."
  • Frommann. 1833. De Disciplina Arcani in vetere Ecclesia christiana obticuisse fertur. Ienae.
  • Gravel, H. 1902. Die Arkandisciplin, pars 1. Monasterii.
  • Harnack, Theodosius. 1854. Der christliche Gemeindegottesdienst im apostolischen und altkatholischen Zeitalter. Erlangen.
  • Hatch, E. 1890. The Influence of Greek Ideas and Usages upon the Christian Church. Capitulum 10. Londinii.
  • Meier, G. T. 1670. De recondita veteris ecclesiæ theologia. Helmstedt.
  • Rothe, R. 1841. De disciplinæ arcani origine. Heidelberg.
  • Schelstrate, E. von. 1678, 1681. Antiquitas illustrata circa concilia generalia et provincialia and Commentatio de s. Antiocheno concilio. Antverpiae.
  • Schelstrate. 1685. Dissertatio apologetica de disciplina arcani contra disputationem E. Tentzelii.
  • Stroumsa, G. G. 2005. Hidden Wisdom: Esoteric Traditions and the Roots of Christian Mysticism. Studies in the History of Religions.
  • Tentzel, W. E. 1683. Exercitationes selectæ, 2. Lipsiae.
  • Wobbermin, G. 1896. Religionsgeschichtliche Studien zur Frage der Beeinflussung des Urchristentums durch das antike Mysterienwesen. Berolini.
  • Zezschwitz, G. von. 1863. System der Katechetik 1:154-209. Lipsiae.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]