Gnaeus Pompeius Collega (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 70 legatus legionis[1] rebellionem Antiochiae in Syria suppressit. Nam cum Antiochenses Iudaeos in urbe viventes incendii Fori accusarent, re diligenter inquisita eorum innocentiam comprobavit atque ita magnam caedem vitavit[2]. Annis 74/75-76 legatus Augustus pro praetore Galatiae et Cappadociae fuit. Filius eius Sextus Pompeius Collega anno 93 consul ordinarius creatus est[3].