Megacopta cribraria (Anglice bean plataspid, globular stinkbug, kudzu bug, lablab bug) est insectum superfamiliae Pentatomoideorum, in India et Sinis endemicus, ubi id est rustica Lablab purpurei et aliarum Fabacearum pestis.[1] Hoc Hemipterum, plantis domesticis et hominibus innocens, saepe in domus intrat. A superficiebus albis sicut muri domuum et vehicula alba attrahitur, ubi permulta eorum insectorum se congregare solent.[2]
Aliarum Plataspididarum simile est ob inusitatiorem coniunctionem symbioticam cum suis bacteriis intestinalibus. In circumiectis naturalibus, antequam feminae ova pariunt, eae particulas hoc symbiontam continentis deponunt, quae deinde a nymphis nuper ex ovis exclusis comeduntur. Nymphae in experimentis accessu symbiontae privatae auctum tardiorem, corpora minora, et mortalitatem maiorem exhibebant.[3]
Adulti tacti vel compressi odiosum emittunt odorem. Hostes sunt Wisteria, Phaseolus vulgaris, Glycine max, et aliae Fabaceae. Hoc insectum, sucum ex caulibus sugens, plantas debilitat frugesque minuit. Id plantam Puerariam lobatam insigniter infestat et magnopere auctum retardat.[2]
In Civitatibus Foederatis Meridio-Orientalibus, Megacopta cribraria est pestis introducta, primum in Georgia anno 2009 observata. Anno 2011 in civitates vicinas, inter quas Alabama et Carolina Septentrionalis, extendebatur.[4]