Narratio servitutis est genus litterarum quod in memoriis scriptis ab Africanis in servitutem in Britanniarum Regno et eius coloniis quondam redactis consistit, inter quas regiones Civitates Foederatae, Canada, et civitates Caribicae. Fere sex milia servorum ex America Septentrionali et regione Caribica eorum vitas saeculis duodevicensimo et undevicensimo enarraverunt, narrationibus in 150 fere libris vel libellis editis. In Civitatibus Foederatis per Magnam Depressionem Oeconomicam (annis 1930), plus quam 2300 additiciae historiae orales de vita servae a scriptoribus sub aegide Procurationis Progressus Operum operantes collatae et editae sunt,[1] Franklino D. Roosevelt praeside. Plurima ex viginti sex colloquia interrogatoria per machinam phonographice impressa a Bibliotheca Congressionali conservantur.
Nonnulla ex primis commentariis captivitatis in Anglia et Insulis Britannicis notis scripta sunt ab Europaeis albis et deinde ab Americanis captis et aliquando in servitutem in Africa Septentrionali redactis, plerumque a piratis Barbaris. Qui fuerunt unum ex latis narrationum captivitatis generibus litterarum ab Europaeis Angloloquentibus scriptis. Ex saeculo duodevicensimo, memorias a colonis aliisque hominibus Americanis in America Septentrionali et Civitibus Foederatis comprehenderunt qui captivi Indorum fuerunt. Nonnullae narrationes captivitatis bene notae ante Res Novas Americanas editae sunt, quae formis per narrationes captivitatis in Africa Septentrionali statutis saepe parebant. Memoriae Americanae Septentrionales scriptae sunt ab Americanis a tribubus occidentalibus per migrationes saeculo undevicensimo captis.
Distinctio captivorum servorum et captivorum belli Europaeis et Americanis non semper conspicua fuit. Latius generis nomen est litterae captivitatis. Quia servitus internationalis saeculis vicensimo et vicensimo uno persistit, narrationes additiciae iam scribuntur et eduntur.