Theodorus (Dacoromanice Theodor) Paleologu (natus die 15 Iulii 1973 Bucarestae) progymnasmaticus, legatus atque vir publicus Dacoromanicus est.
E gente nobili natus est. Inter maiores eius forsitan Constantinus XI Palaeologus ultimus imperator Imperii Romani Orientalis erat. Pater eius Alexander Paleologu legatus atque vir publicus Dacoromanicus fuit. Ipse Theodorus uxorem duxit cantricem operae atque filium habet, sed postea divortium fecit um uxore.
Paleologu Bucarestae Scholam Germanicam frequentabat. Annis 1992 - 1998 Lutetiae philosophiae studebat, annis 1996 - 2001 apud Scholam Normalem Superiorem atque deinde rebus politicis apud Scholam studiorum superiorum sociologiae in eodem urbe. Praeterea etiam Monaci studebat. Tum apud Collegium Fontium Altarum, Universitatem Dominae Nostrae a Lacu atque Universitatem Harvardianam necnon Universitatem Hafniensem legit. Anno 2004 librum de philosopho Germanico Carolo Schmitt composuit. Inter annos 2005 et 2008 legatus Romaniae in Dania atque Islandia fuit.
Anno 2008, tum sodalis factionis PDL, primo legatus ad Cameram Legatorum Romaniae electus est atque ad hunc diem manet. A die 22 Decembris 2008 ad usque 23 Decembris 2009 minister culturae in consilio ministrorum Aemilii Boc erat. Anno 2014 cum aliis ad novam factionem PMP transiit[1].
Andreas Pleșu 1989 · Ludovicus Spiess 1991 · Michael Golu 1992 · Petrus Sălcudeanu 1993 · Livius Maior 1993 · Marinus Sorescu 1993 · Viorelus Mărginean 1995 · Gregorius Zanc 1996 · Ioannes Caramitru 1996 · Aemilius Răzvan Theodorescu 2000 · Monica Muscă 2004 · Hadrianus Iorgulescu 2005 · Theodorus Paleologu 2008 · Hunor Kelemen 2009 · Mircea Diaconu 2012 · Puiu Hașotti 2012 · Daniel Constantinus Barbu 2012 · Georgius Sorinel Știrbu 2013 · Hunor Kelemen 2014 · Victor Ponta 2014 · Csilla Hegedüs 2014 · Ionuţ Vulpescu 2014 · Vlad Alexandrescu 2015 · Corinna Şuteu 2016 · Ionuţ Vulpescu 2017 · Lucianus Romaşcanu 2017 · Georgius Evascu 2018 · Daniel Breaz 2019 | |