Zanthoxylum flavum (Anglice noyer,[3] tembetaria, West Indian satinwood, yellow sanders, yellow sandalwood) est planta florens familiae Rutacearum, in Anguilla, Antiqua et Barbuda, Insulis Bahamensibus, Bermuda, Cuba, Respublica Dominicana, Guadalupa, Haitia, Iamaica, Portu Divite, et Martyribus endemica, Caione Osse excepto, ubi exstirpata est.[1] Detrimentum habitationis et lignum densum durumque pro tractatione subtili caesum[4] ei minantur.
Planta est arbor magnitudinis mediae, quae in regione subtropica ubi ea est endemica omnem per annum crescit. In variis solis habitat,[5] atque in solis serpentinis vigere potest. Ea recte crescit, breve aulaeum foliis pinnate compositis efficiens,[6] fasciculis parvorum florum flavescentium ad cremeos, parvisque seminibus nigris. Pollinatio probabiliter ab apocritis efficitur. Semina ab avibus et vespertilionibus dispergi habentur, sicut in Zanthoxylo martinicensi, specie arte conecta.
Vide "Zanthoxylum flavum" apud Vicispecies. |