Gebhardus Müller

Wikidata Gebhardus Müller
Res apud Vicidata repertae:
Gebhardus Müller: imago
Gebhardus Müller: imago
Nativitas: 17 Aprilis 1900; Eberhardzell
Obitus: 7 Augusti 1990; Stutgardia
Patria: Germania

Familia

Genitores: Johannes Müller;

Memoria

Sepultura: Waldfriedhof Stuttgart

Gebhardus (vulgo: Gebhard) Müller (natus 17 Aprilis 1900 Vurlimosae[1], mortuus 7 Augusti 1990 Stuttgardiae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus

[recensere | fontem recensere]

Gebhardus Müller fuit filius magistri. Cum familia 1906 Ludoviciburgum migravisset, ibi scholam adiit. Ultimo anno Belli Orbis Terrarum I Müller miles conscriptus est, sed noniam in pugnam ire debuit. Ab anno 1919 Tubingae primo theologiae catholicae, historiae, philosophiae studebat, postea autem ad iurisprudentiam atque res publicas perfugit. Tum in universitatem Berolini iit, ubi anno 1923 doctor iurisprudentiae promotus est. Tum Tubingae Ludoviviburgique iudex laboravit atque ab anno 1930 in administratione Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis. Anno 1933 iterum iudex factus est, sed saepenumero libertatem contra Nazistas sibi sumpsit, e.g., cum contra occupationem Austriae suffragium ferret aut quem siphonarium, qui 9 Novembris 1938 non synagogam flagrantem extinguerat, apud vigiles indicaret. Bello Orbis Terrarum II iterum miles fuit atque agmini in Franciam interfuit. In fine belli captus, sed brevi tempore post liberatus est.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Müller iam annis ante 1933 sodalis factionis Catholicae "Centri" fuerat et post bellum sodalis CDU fiebat. Anno 1947, legatus senatus terrae Virtembergiae-Zolneri creatus est et ad annum 1952, cum ea terra pars Badeniae-Virtembergiae facta est, mansit. 13 Augusti 1948 praeses eius terrae creatus est. Semper unitati trium terrarum Virtembergiae-Badeniae, Badeniae Australis, Virtembergiae-Zolnerique operam dedit. Sed nova terra foederali nomine Badenia-Virtembergia condita non Müller, sed Reinholdus Maier, qui sodalis DDP factionis erat, primus praeses ministrorum novae terrae creatus est. Anno 1953 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae, deinde autem 30 Septembris 1953 praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae electus est. Quem officium ad 9 Decembris anni 1958 gessit. A magistratu recessit, ut praeses iudicii constitutionis fieret. Hic mansit ad annum 1971.

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
Praesides Ministrorum Badeniae-Virtembergiae
Insigne Badeniae-Virtembergiae
Insigne Badeniae-Virtembergiae

Reinholdus Maier (FDP) | Gebhardus Müller (CDU) | Curtius Georgius Kiesinger (CDU) | Ioannes Filbinger (CDU) | Lotharius Späth (CDU) | Ervinus Teufel (CDU)  | Guntherus Oettinger (CDU)  | Stephanus Mappus (CDU) | Winfridus Kretschmann (Foedus 90/Virides)