Helimutus (vulgo: Helmut) Lemke (natus 29 Septembris 1907 Kieliae, mortuus 15 Aprilis 1990 Lubecae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.
Schola Kiliae finita Lemke Tubingae et Kiliae iurisprudentiae studebat atque qnno 1928 primum, 1932 secundum examen adeptus est. Iam anno 1929 doctor iurisprudentiae promotus est.
Lemke postquam Nazistae rerum potiti sunt, sodalis NSDAP atque magister civium Ekerenfordae factus est. Annis 1937 - 1945 magister civium Sliasvig erat. His magistratibus inimicos Nazistarum ut socialistas et communistas insequebatur. Annis 1939 - 1945 ductor militum in classe Theodisca militavit.
Lemke nunc sodalis CDU factus est. Annis 1955 - 1983 legatus senatus terrae Slesvici et Holsatiae erat. 13 Octobris 1954 Kai-Uwe de Hassel (CDU) praeses ministrorum eius terrae foederalis eum administrum culturae fecit, 25 Octobris 1955 administrum aerarii publici. Cum Hassel initio anni 1963 Administer Foederalis Defensionis Publicae factus esset, Lemke 7 Ianuarii eius successor praeses ministrorum creatus est. Ab anno 1964 etiam praeses factionis suae Slesvici et Holsatiae electus est. Haec officia ad 24 Maii 1971 tenuit, cum Gerhardus Stoltenberg (CDU) eius successor fiebat. Ipse ad annum 1983 praeses senatus terrae Slesvici et Holsatiae mansit.
Theodorus Steltzer (CDU) |Hermannus Lüdemann (SPD) |Bruno Diekmann (SPD) |Gualterius Bartram (CDU) |Fridericus-Gulielmus Lübke (CDU) |Kai-Uwe de Hassel (CDU) |Helimutus Lemke (CDU) |Gerhardus Stoltenberg (CDU) |Uwe Barschel (CDU) |Henning Schwarz (CDU) |Björn Engholm (SPD) |Heida Simonis (SPD) |Petrus Haraldus Carstensen (CDU) |Torsten Albig (SPD) |Daniel Günther (CDU) | |