Iacobus Fanto Deetz (natus 8 Februarii 1930, mortuus 25 Novembris 2000) fuit anthropologus Americanus, saepe unus ex patribus archaeologiae historicae appellatus. Mutationi culturae studuit, praecipue aspectibus culturae in rebus historicis et archaeologicis inhaerentibus, quá pro causá situs coloniales in Massachusetta et Virginia potissimum effodit.
Natus Cumbriae Terra Mariae, Deetz in Collegio Harvardiano anno 1948 matriculavit, et ei concessum est gradum A.B. (cum laude) anno 1957. Gradum A.M. abstulit anno 1959, et Ph.D. anno 1960, etiam in Universitate Harvardiana.[1] Tractavit sua dissertatio de Arikaris, Indis Americanis qui Planities Septentrionales habitabant.
Docuit Deetz ab anno 1960 usque annum 1966 in Universitate Californiae Santae Barbarae; tum ex ordine rapida in Universitate Harvardiana, Universitate Brunensi, Collegio Gulielmi et Mariae, et Universitate Urbis Promontorii in Africa Australi; iterum, a 1978 ad 1994 in Universitate Californiae apud Berkeley, ubi fuit caput Musei Universitatis Californiae (tunc Musei Lowie, nunc Musei Anthropologiae Phoebe A. Hearst) sicut Alfredus L. Kroeber; et deinde ab 1994 in Universitate Virginiae. Mortuus est pneumoniá in urbe Charlottesville Virginiae.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |