Manfredus Carstens

Manfredus Carstens anno 1991 (in centro)

Manfredus (Theod. Manfred) Carstens (natus die 23 Februarii 1943 vico Molbergen apud Bremam) vir publicus Germanicus et sodalis factionis CDU est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Carstens post scholam finitam tirocinium argentarii fecit et deinde in argentariis diversis operam dedit. Ab anno 1967 director argentariae oppidi Emstek erat.

Carstens uxorem duxit et tres liberos habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1962 sodalis CDU est, anno 1972 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et ad annum 2005 mansit. Annis 1985 - 2009 praeses factionis suae Oldenburgi fuit et adhuc praeses honoris causae est[1]. Anno 1989 secretarius statalis apud Administerium Foederale Aerarii Publici nominatus est, anno 1993 ad Administerium Foederalem Commeatus transiit, anno 1997 denique etiam secretarius statalis apud Administerium Foederale Rerum Internarum nominatus est. Anno 1998 electione a CDU/CSU perdita dimissus est[2].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Manfredus Carstens spectant.