Eduardus Winslow Gifford (14 Augusti 1887—16 Maii 1959) fuit anthropologus Americanus qui plerumque ethnographiae Indianorum Californiensium studebat cum professor anthropologiae et rector Musei Anthropologiae in Universitate Californiensi Berkeleiensi esset.
Gifford, Quercupoli in California natus et in scholis publicis educatus, adiutus ornithologiae curator in Academia Scientiarum Californiensi iuvenis factus est; nullam autem universitatem frequentavit. Curator adiutor in Museo Anthropologiae Universitatis Californiensis anno 1912 creatus est. Annis 1920 iter ad Tongam cum Gulielmo C. McKern, ex Universitate Californiensi, fecit. Qui ambo, cum Arthuro J. Eames botanista Harvardiano unus e quattuor gregibus Expeditionis Bayard Dominick erant.[1] Gifford solus duos libros de cultura Tongana protulit (1923, 1924).
Gifford curator anno 1925 et professor anno 1945 factus est. Una cum Alfredo L. Kroeber, praestanti anthropologiae Californiensis duce, plus quam centum publicationes protulit. Eius opera ethnographiae conservationis (Anglice salvage ethnography) indigenas Californiae culturas in commentarios librosque rettulerunt. Museum eo curante maior institutio Americana factum est, investigationibus et collectionibus magni momenti favens. Gifford, quamquam minus notus quam Kroeber, scholasticis graduatis? in Universitate Berkeleiensi aderat, quibus, cum in campo laborarent, litteras consilium dantis saepe misit. Fictile Lapitense primum effodit et appellavit. Paradisi in oppido Californiensi mortuus est, anno aetatis suae septimo primo.