Wernerus Hoyer

Wernerus Hoyer

Wernerus (Theod. Werner) Hoyer (natus 17 Novembris 1951 Wuppertal) vir publicus Theodiscus factionis FDP est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Hoyer anno 1970 maturitatem Hannoverae adeptus est et deinde Coloniae oeconomiae studebat. Anno 1974 diploma accepit et ad annum 1984 adiutor scientificus universitatis laboravit. Anno 1977 doctor oeconomiae promotus est. Deinde pro societate "Carolus Duisberg" laboravit.

Hoyer uxorem duxit et duos liberos habet.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Wernerus Hoyer ab anno 1972 sodalis FDP est. Annis 1984 - 1992 praeses pagi Coloniae factionis fuit. Ab anno 1984 et inter rectores factionis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, ab anno 1994 etiam totius factionis est. Anno 1993/1994 etiam secretarius generalis FDP erat. Ab hoc magistratu se abdicare coactus est, quod in consiliis electoralibus factionis legi potest: "Sumus factio plus merentium", quam sententiam autem Hoyer non scripserat. Iam ab anno 1987 Hoyer legatus legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1994 - 1998 Hoyer administer statalis in Administerio Foederali Rerum Exterarum erat. Annis 2002 - 2009 etiam praeses vicarius fractionis FDP Dietae Foederalis erat. Ab anno 2009 iterum administer statalis in Administerio Rerum Externarum est. Die 1 Ianuarii 2012 legatus parlamenti Theodisci se recessit, ut praeses Argentariae Europaeae Investitionis fieret.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]