Ioannes (Theod.: Hans) Leussink (natus 2 Februarii 1912 oppido Schüttorf, mortuus 16 Februarii 2008 Carolsruhae) professor et vir publicus Germaniae fuit.
Leussink, postquam anno 1930 maturitatem adeptus est, Dresdae architecturae studebat et anno 1935 diploma accepit. Tum annis 1935 - 1937 Fribergae in universitate adlatus scientiae fuit. 1939 Monachium iit et Institutum Cuniculorum Aedificandorum ad annum 1946 rexit. Anno 1941 doctor promotus est. Annis 1946 - 1952 officium architecturae in oppido Schüttdorf et Assindiae administrabat. Ab anno 1954 professor in universitatem Carolsruhae vocatus est et annis 1958 - 1961 rector academiae technicae Carolsruhae fuit. Annis 1962 - 1969 sodalis consilii scientiarum Germaniae, ab anno 1965 eius praeses fuit.
22 Octobris 1969 Leussink a Gulielmo Brandt cancellario foederali Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae nominatus est, quamquam nullius factionis sodalis erat. 15 Martii 1972 a magistratu se recessit, quod sine auctoritate factionis consilia sua adipisci non potuit.
Administri rerum Atomarum Administri Eruditionis et Scientiae | |
Gulielmus Brandt (SPD) | Gualterus Scheel (FDP) | Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) | Gerhardus Jahn (SPD) | Alexander Möller (SPD) | Carolus Schiller (SPD) | Helimutus Schmidt (SPD) | Iosephus Ertl (FDP) | Gualterus Arendt (SPD) | Georgius Leber (SPD) | Catharina Strobel (SPD) | Lauritius Lauritzen (SPD) | Egon Franke (SPD) | Ioannes Leussink (nullius factionis) | Nicolaus de Dohnanyi (SPD) | Horatius Ehmke (SPD) | Erhardus Eppler (SPD) | | |